peregrinatio amicorum linguae Latinae – narratio

_______________________________________________________________________________________________

quintus dies: amalphi

amalphitana

primo ad Sorrento oppidum eundum erat, ubi statio vehiculi magni sita erat. ii, qui sedem dextra capere poterant, laetabantur, cum eo latere optime mare et rupes et villae in saxa aedificata conspici possent. praeter magistrum timidum quendam omnes ea mirati sunt. illam viam pulcherrimam orbis terrarum esse constat. quis id dubitare velit? adiciendum est: plenissimam eventuum. nam vehiculum non aequo modo vehitur, sed subito consistere cogitur altero vehiculo obviam eunte. parvo terrore igitur conspectus pulcherrimae regionis mixtus est. modo serpentis iter per montes repsit. hora una et semihora perfecta ad Amalphi pervenimus. in portu stetimus. omnibus nunc praemollis gelida sorbitio opus fuit. ante scalas ecclesiae cathedralis sorbitionem in manibus tenentes sub puteo consedimus. eo ipso tempore nuptiae factae sunt. gradibus lenioribus nova nupta et novus maritus ascenderunt et descenderunt photographo imagines reddente. turbam spectatorum praetereuntes per introitum obliquum interiora ecclesiae intravimus. pulcherrimam turrim campanariam in porticu stantes mirati sumus, quae antiquissima pars ecclesiae est. ea enim fronte eversa undevicesimo saeculo restituta erat. sancto andreae dedicata nomen ex eo ceperat. corpus eius a constantinopoli ad amalphi transportatum nostribus temporibus sub ara positum est (nota bene sine capite!). ecclesia relicta tres discipulae magistra claudia duce viam latam et a multis institoriis circumdatam explorare profecti sunt. postea duo magistri in taberna bruschettam delicatissimam edentes sederunt. praemature reverti necesse erat. discipuli iterum vehiculo usi (horribile dictu!), sed magistri navigatione fructi sunt.

a. cantor